OVID
instrumentation: mezzo-soprano and guitar
composition year: 2001, revised in 2003 duration: 06:40 min. world premiere: 2001, Paris, Instituto de México by: Isabel Soccoja (mezzo-soprano) and Thierry Mercier (guitar) published by: LondonHall Editions concerts with this piece:
|
Concert note
P. Ovidii Nasonis (Ovid) Metamorphoseon Liber I Fab. I Chaos in Species [vv. 5-31] Mare et terra, et caelum, quod involvit cetera, fuerant prius una facies Naturae in mundo universo, quam vocaverunt Chaos. Quae quidem fuit massa crassa et confusa, nec aliud, quam pondus ignavum, et semina dissidentia rerum male cohaerentium in unum coacta. Nullus Sol ministrabat adhuc lucem orbi. Nec Luna renovabat nova cornua crescendo. Nec terra stabat in aëre circumfluo suspensa sua gravitate. Nec mare extenderat brachia ad vastas et dissitas oras terrarum. Et qua parte fuit terra, ibidem et mare et aër fuerunt. Eo modo terra non erat solida, nec aqua natabilis, aut fluida; aër erat luce carens. Nulli sua forma constabat. |